BARBARUS

BARBARUS
BARBARUS
non gentis, sed vocis nomen est. Steph.
Abrahamo Echellensi Histor. Arabum c. 1. vox Syrorum, apud quos, qui Straboni Scenitae dicuntur, Barbroie, i. e. filii deserti, vocentur, iam antiquitus in usu fuit. Ita autem Graeci, et post eos Romani, coeteros omnes populos, praeter se appellârunt, quemadmodum, hodie Germanis, quidquid gentis suae non est, Walonicum, h. e.
Welsch appellant. Inclinatô Imperiô, sic appellati sunt Burgundiae Flandriaeque incolae, qui Galliâ cladibus exhaustâ, a Constantio e vicina Germania et Septentrione acciti, et ab ultimis Barbariae littoribus avulsi, arva iacentia, verba sunt Auctoris Panegyrici Diocletiano et Maximiano dicti, et destinatas sibi terras coluêre. Quinetiam exinde Burgundiones, postquam in iisdem Galliis sedes sixêre Regnumque formavêre, Barbaros sese appellâsse constat, ex L. Gundobada, in qua paris conditionis habentur tam Barbari quam Romani, ut est in tit. 10. §. 1. § tit. 15. §. 1. imo Barbari Romanis semper praeponuntur, vide quoque tit. 44. §. 1. et tit. 47. §. 1. Unde Trasimundum Regem Vandalorum in Africa, haud invidiosô nomine Barbarum appellat, ad eum scribendo, Fulgentius de Mysterio Mediatoris l. 3. sicut subditos eius, Barbaricam gentem, cui Romanos opponit, veteres nempe Africae incolas. Apud Francos Barbari, quos eosdem cum Burgundionibus retur Car. du Fresne, eâdem praerogativâ, quâ Franci, gaudebant, cum Romani longe inferioris haberentu conditionis, vide Pactum L. Salicae tit. 44. Paris denique conditionis Barbari et Roman censebantur, in Regno Gothorum Italico, ut ex Edicto Regis Theodorici colligitur, in Praef. et c. 32. 34. 44. 145. 154. ubi et Barbari Rei publ. militantes, interdum etiam potentes fuisse dicuntur. Vide quae supra diximus de Auxiliis. Nec omittendum, quemadmodum Graeci veteres τὸ βάρβαρον, ἐπὶ φωνῆς, de voce, tantum; non ἐπὶἔθνους, de gente, usurpârunt: unde Ovid. Tristium l, 5. Eleg. 10. v. 37.
Barbarus hîc ego sum, quia non intelligor etc.
Atque hinc Barbaros dixêre, populos omnes, qui Latinâ seu Romanâ linguâ non loquebantur, seu, quorum linguam non noverant. Sic posteriores, Franci praesertim Romani, seu qui Romanô idiomate utebantur, Transrhenanas gentes omnes, penes quas Teutonica lingua vigebat, eôdem modô appellârunt. Walafridus Strabo de Vita S. Galli l. 1. in Prolog. Priori nomine nos appellant circumscriptae gentes, quae Latinum habent sermonem, sequenti usus nos nuncupat Barbarorum. Et c. 6. de B. Gallo: Hanc a Domino gratiam meruit, ut non solum Latinae, sed etiam Barbaricae (h. e. Alemannicae) locutionis cognitionem non parum habuerit. Vide quoque eum c. 25. et de rebus Eccles. c. 33. Baldricum porro Noviom. l. 1. c. 79. Sic Fortunatus l. 4. Poem. 26.
Sangume Nobilium genita, Parisius urbe,
Romana studiô, Barbara prole fuit.
Et l. 6. Poem. 4.
Hinc, cui Barbaries, illinc Romania plaudit,
Diversis linguis laus sonat una viri.
Et l. 9. Poem. 1.
Chilperice potens, si interpres Barbarus Adsit,
Adiutor fortis, hoch quoque nomen habens.
Germanicum enim nomen est, Chilpericus,m quasi Hulff-reich. Similiter Flodoardus l. 14. Carm. 18.
Inde fluenta legens Rheni, loca barbara visit,
Sarmaticâ saevos adiens regione Suevos. etc.
Hinc Barbara lingua, apud Eginhardum in Carolo M. Adelmannum Scholasticum Poetam Saxonicum de Gestis Caroli M. l. 1. et 5. Teutonica est: Neque aliud videtur Barbarismus, quam lingua Germanica, apud Sidonium l. 4. Ep. 17. et l. 5. Ep. 5. etc. Addatur et hoc, non deesse, qui dicant, Barbaros etiam appellatos esse, quotquot Religionem Romanam non profiterentur, ex Salviano de Provid. l. 4. Vide quae hanc in rem congessit Chiffletius in Anastasi Childerici, laudatus Carolo du Fresne Glossar. Nec omittendus Magicam artem exercentium mos, quos barbara et horeenda Angelorum ac potestatum nomina proferre, horumque vi ac virtuteres suas παραδόξους fieri existimare solitos, docet Origenes contra Celsum l. 1. plenius l. 4. Pronuntiabant autem ista sonô exili, linguâque adeo concitatâ, ut auditorum aures saepius ferirent tantum, nihil autem iis insinuarent. Lucian. Mortuorum Dial. Ρ῾ῆσίν τινα μακρὰν ἐπιλέγων, ἧς οὐ σφόδρα κατήκουον ὥσπερ γὰρ οὶ φαῦλοι τῶ εν τοῖς ἀγῶσι κηρύκων, ἐπὶ τροχόν τι καὶ ἀσαφὲς ἐφθέγγετο πλὴν ἀλλ᾿ ἐῴκει γέ τινας ἐπικαλεῖςθαι δάιμονας --- παρα μιγνὺς ἅμα βαρβαρικά τινα καὶ ἄσημα ὀνόματα, και πολυσύλλαβα. Unde scribit Clemens Alex. l. 1. Strom. preces eas efficatiores existimatas, quae βαρβάρῳ φωνῇ, barbaris verbis conciperentur, eô quod primae et communissimae linguae barbarae fuissent, vocesque haberent naturâ significantes etc. Vide Des. Heraldum ad Arnob. l. 1

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Barbarus — steht für Excerpta Latina Barbari, lateinisches Manuskript Barbarus ist der Name von Hermolaus Barbarus (1454–1493), italienischer Scholastiker, Dichter und Humanist Johannes Barbarus (Pseudon.; 1890–1946), estnischer Schriftsteller Marcus… …   Deutsch Wikipedia

  • Barbărus — Barbărus, so v.w. Barbar …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Barbarus — Superherobox| caption= comic color=background:#ff8080 character name=Barbarus real name=Unrevealed species=Savage Land Mutate publisher=Marvel Comics debut= X Men #62 (Nov 1969) creators=Roy Thomas and Neal Adams alliance color=background:#c0c0ff …   Wikipedia

  • Barbarus, S. (1) — 1S. Barbarus, (6. Mai), ein Martyrer, der in Konstantinopel verehrt wird. S. S. Demetrius …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Barbarus, S. (2) — 2S. Barbarus. (9. Mai), ein Martyrer, der in einem Martyrologium von Capua vorkommt, von dem aber nichts Näheres bekannt ist …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Barbarus, S. (3) — 3S. Barbarus, (14. Mai), ein Martyrer, der in Konstantinopel verehrt wird. S. S. Alexander49 …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Barbarus, S. (4) — 4S. Barbarus, (14. Mai), ein Kriegsoberster (Dux) im Heere des Apostaten Julian, wurde von diesem (361–363) zu Modon oder Mutune (Methone) im Peloponnes nach grausamer Marter um des christlichen Glaubens willen enthauptet …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • BARBARUS Daniel — Venetae nobilitatis praeclarum lumen, ex eadem familia, quae Hermolaum, verae Philosophiae et literarum meliorum in Italia instauratorem, olim dedit, Patriarcha Aquileiensis designatus, edidit Catenam Gr. Patr. in 50. Ps. pr. Philosophiae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBARUS Hermolaus — vide Hermolaus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBARUS Josephus — vide Iosephus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”